- PAN
- PANquem pastorum, venatorumque Deum, et universae vitae rusticanae praesidem crediderung antiqui, cuius fil. fuerit, non satis constat. Homer. in Hymnis, Mercurii filium facit:—— Ε῾ρμείαο φίλον γόνον ἔννεπε Μοῦσα,Αἰτοπόδην, δικέρωτα, φιλόκροτον.Herodot, in Euterpe, Penelopen matrem eius fuisse refert: Πανἴ δὲ τῷ ἐκ Πηνελόπης, ἐκ ταύτης γὰρ καὶ Ε῾ρμέω λέγεται γενέςθαι. Durius autem Samius in eo libro, quem scripfit de Agathocle, Penelopen cum omnibus procis rem habuisse narrat, e quorum congressu Pana inquit natum fuisse. Πᾶν enim Graecis totum vel omne significat Homer. autem in Hymnis sic dictum putat, quia Deorum omnium mentes delectaverit, cum citharam nuper natus scite pulfaret:Πᾶνα δέ μιν καλέεσκον, ὅτι φρένα πᾶσιν ἔτερψε.Veteres autem ita Pana pinxerunt, ut nihil ex toto universo in eo praetermissum videatur. Habet enim cornua in radiorum Solis, et cornuum Lunae similitudinem. Rubet eius facies ad aetheris imitationem, in pectore Nebridem habet stellatam, ad stellarum imaginem: pars eius inferior hispida est, propter arbores, virgulta, feras. Caprinos pedes habet, ut ostendat terrae soliditatem. Hic a nonnullis Demogorgonis filius creditur fuisse, et fistulam composuisse 7. imparibus calamis simul coniunctis, propter harmoniam caeli. Traditur enim cum Cupidine aliquando pugnâsse, (a quo superatus est) et incidisse in amorem Syringis, seu Syringae virginis, quam. cum transire Ladonem Arcadiae amnem non posset, Nympharum precibus in palustrem calamum mutatam vidit, e quo statim composuit fistulam, qua ex puellae nomine apud Graecos Syrinx est vocata, Bion. Idyll. 2.Ω῾ς εὖρε πλαγίαυλον ὁ Πᾶν, ὡς αὐλὸν Α᾿θάνα.Virg. Eclog. 2. v. 32.Pan primus calamos cerâ coniungere pluresInstituit. —— ———Idem Eclog. 8. v. 24.Panaque qui primus calamos non passus inertes.Propert. l. 3. Eleg. 2. v. 30.—— Clami Pan Tegeae tui.Redeo autem ad etymon, in quo plane etiam nobiscum facere videtur Orpheus, universam sub eius nomine naturam intelligens. Verba eius sunt:Πᾶνα καλῶ κρατερόν τε Θεὸν, κόσμοιο τὸ σύμπαν,Οὐρανὸν ἠδὲ θάλαςςαν, ἰδὲ χθόνα παμβασίλειαν,Καὶ πῦρ ἀθάνατον τάδε γὰρ μέλη ἐςτὶ τὰ Πανός.Colebatur per totam Arcadiam, potissimum tamen in Lyceo et Maenaio montibus. Virg. Eclog. 10. v. 26.Pan Deus Arcadiae venit.Ovid. Fast. l. 2. v. 271.Pana Deum pecoris veteres coluisse ferunturArcades, Arcadiis pluribus ille iugis.Propert. l. 1. Eleg. 28. v. 20.—— Arcadio pinus amata Deo.Alcaeus,Ι᾿ὼ Πῶν Α᾿ρκαδίας μεδέων κλεεννᾶς.Quin et Simonides hunc vocat τραγόπουν καὶ Α᾿ρκάδα. Dixi Deum liunc montibus gaudere. Homer. in Hymn.—— Ο῝ς πάντα λόφον νιφόεντα λέλογχε,Καὶ κορυφὰς ὀρέων, καὶ πετρῆεντα κάρηνα.Testes quoque Horatius ac Ovidius. Ille l. 4. Od. 12. v. 11.—— Deum cui pecus, et nigriColles Arcadia placent.Hic Fast. l. 2. v. 285.Ipse Deus velox discurrere gaudet in altisMontibus; et subitas concitat ille feras.Ab ista subita concitatione terrores Panici, Graece Πανικὰ δείματα vocabantur, de quibus in Miscellaneis vir summus Angelus Politianus. Apposite Val. Flacc. l. 3. c. 56.Ludus et ille Deo, pavidum praesepibus aufertCum pecus, et profugi sternunt dumeta iuvenci.Cicer. l. 5. Ep. 20. ad Attic. Scis enim quaedam Πανικὰ dici. Hyginus in Capricorno: Hic enim dicitur, cum Iuppiter Titanas oppugnaret, primus obiecisse hostibus terrorem, qui Panicus dicitur. Hinc aliquibus Pan dictus videtur, a verbo Ebraeo Pun, vel Pon, attonitiss est, ita ut dubius sit animi, ne plane pereat; Et Pen adverbium dubitantis est. mali autem ominis habebantur hi terrores apud veteres, teste Plutarch. in Caesare, et ex eo Dionys. halicarn. l. 1. c. 16. Qui tamen Dionysius Fauno hos terrores romanos adscribere solitos fuisse testatur, unde Faunum eundem esse cum pane, probat Bochart. ὁ μέγας. Sed nihil opus est argumentis, cum in eam rem expressa sint testimonia veterum. Sextus Aurelius Victor de origine gentis Romanae; Hunc faunum plerique eundem Silvanum a silvis, et Inuum Deum, quidam etiam Pana dixerunt. tutilius l. 1. Itiner. v. 232.Hoc Inui castrum fama fuisse putat.Seu Pan tyrrhenis mutavit Maenala silvis,Sive suos patrios incola Faunus init.Fuit etiam venatorum Deus, qui si favisse putaretur venatoribus, ab illis colebatur a venatione reversis: at si frustra laborâssent, scillas in illum coniciebant, uti testatur Theocritus in Thalys.Κἢν μὲν ταῦθ᾿ ἕρδοις, ὦ Πὰν φίλε, μή τύ τι παῖδεςΑ᾿ρκαδικοὶ σκίλλαισιν ὑπὸ πλευράς τε καὶ ὤμουςΤανίκα μαςτίσδοιεν, ὅκα χρέα τυτθὰ παρείη.Ovid. quoque in 4. ep. Phaedrae, Heroid. v. 169. unacum Diana Panes et Satyros venantium praesides facit:Sic tibi secretis agilis Dea saltibus adsit,Silvaque perdendas praebeat alta feras.Sic faveant Satyri, montanaque numina Panes,Et cadat adversâ cuspide fossus aper.Nam non unum solummodo, sed plures Panes fuisse apud veteres legimus, Theocr. in Amaryllide,—— Τό τοι γένος ἢ ΣατυρίσκοιςΕ᾿γγύθεν, ἢ Πάνεςςι κακοκνήμοισιν ἐρίσδει.Propert. l. 3. Eleg. 16. v. 34.Capripedes calamô Panes hiante canent.Sed quid venatorum Deum fuisse dicimus? Ipsemet Pan fuit venator, ut ait Theocritus Idyll. 1.—— Τὸν Πᾶνα δεδόικαμες, ἢ γὰρ ἀπ᾿ ἄγραςΑ῾νίκα κεκμακὼς ἀμπαύεται, εντί γε πικρός.Memoriae prodidit isacius, Pana Deam Echo adamâsse, quare eum maritum Echûs appellavit Theaetetus, in his Carminibus:Υ῾λοβάτας, φιλόδενδρος, ὀρεςςαύλου πόσις Η᾿χοῦς,Πάνσκοπος, εὐκεράου μηλόφυλαξ ἀγέλας.Quam amicam eius nominavit Archias, in his:Η᾿χὼ πετρήεςςαν ὁρᾶς φίλε, Πανὸς ἑταίρηνΑ῾ντίτονον φθογγὴν ἔμπαλιν ἀσομένην.Fuit etiam a Luna amatus, cum in niveum arietem pulcherrimum se convertisset. Virg. Georg. l. 3. v. 392.Munere sic niveô lactis (si credere dignum est)Pan Deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit,In nemora alta vocans, nec tu aspernata vocantem.Porro libidinosum finxerunt hunc Deum, propter spermaticarum rationum copiam, ideoque Nymphas non solum insequi, sed etiam pueros formosos. Hesych. Πᾶνες, τοὺς ἐσπουδακότας σφοδρῶς περὶ τὰς συνουσίας ἔλεγον. Coluerunt etiam Πᾶνα piscatores, cum in locis mari propinquis plerumque versaretur, quem etiam ἀλίπλαγκτον Sophocles, in Aiace, vocat. Offerebatur huic Deo lac et mel in pastorum poculis, quod significavit Theocritus, in Viatoribus:Στασῶ γ᾿ ὀκτὼ μὲν γαυλὼς τῷ Πανὶ γάλακτος,Οὐκτὼ δὲ σκαφίδας μέλιτος πλέα κήρἰ ἐχοίσας.Quare non rite sacrificabant, qui tauros illi immolabant, aut qui in qureis poculis lac aut vinum offerebant, cum vasa ex eo metallo superis ac caelestibus Deis, non autem terrestribus vel pastorum curam habentibus convenirent. apollonius Smyrnaeus,Α᾿γροτέρων Θεός εἰμι, τί μοι χρυσέοις δεπάεςςιΣπένδετε, ποῦ δ᾿ Ι᾿ταλοῦ χεῖτε μέθυ Βρομίου,Καὶ γυροὺς ταύρων πέτρῃ προσδεῖτε τένοντας,Φέισαςθ᾿, οὐ τούτοις θύμασι τερπόμεθα.Πὰν ὁ παρωρέιτης, αὐτόξυλος, ἀρνεοθόινηςΕἰμὶ καὶ ἐγχθονίου γλευκυπότης κύλικος.Pinus Pani arbor sacra fuit. Alex. ab Alexandr. l. 4. c. 17. Propert. l. 1. El. 18. v. 19.Vos eritis testes, si quos habet arbor honoresFagus, et Arcadio pinus amata Deo.Ovid. de Lupercalibus, qui erant sacerdotes Panis, Fast. l. 2. v. 27.Ipse ego Flaminiam poscentem februa vidi,Februa poscenti pinea virga data est.Pinus, inquam, grata Pani arbos, et inde nectit coronam. Ovid. Fast. l. 1. v. 412.Pars tibi, qui pinu tempora nexa geris.Idem l. 1. Met. v. 699.Pan videt hanc, pinuque caput praecinctus acutâ.Et in 5. ep. Oenones Heroid. v. 137.Cornigerumque caput pinu praecinctus acutâFaunus. —— ——Et l. 3. Fast. v. 84.Pinigeris Fauni Manalis ora caput.Lucret. l. 4. v. 587.—— —— Cum PanPinea semiseri capitis velamina quassans.Unde apud Stat. l. 2. Sylv. 3. v. 52. Pan ipse loquitur,—— Et nostrae stupeant tua germina pinus.Festa eius dicebantur Lupercalia, fiebantque in Aventino monte, mense Februariô, quorum auctor fuit Evander. Plut. de def. Oracul. refert, nautas Insulam quandam praeternavigantes, audiisse vocem, Magnus Pan mortuus est: quod tum factum creditur, cum CHRISTô in carne praestitô, omnis haec Gentilium Deorum superstitio cessavit, qua de re quid sentiendum, vide apud Anton. van Dalen de Oraculis Dissert. 1. Iustinum etiam l. 43. herodot. in Euterpe, etc. Nic. Lloydius. Addo, quod in Hymnis, qui Orpheo attribuuntur, φαντασιῶν ἐπαρωγὸς appellatus legitur. Credebatur enim repentinos inicere et lymphaticos metus, ac ipse subitis incon sultisque motibus gaudere. Unde ibidem, vocatur σκιρτητὴς et περίδρομος, i. e. saltator ac vagabundus:Ε᾿λθὲ μάκαρ σκιρτητὰ, περίδρομε, σύνθρονε ἅρας.Et de Fauno, suppare eius, Horat. l. 1. Carm. Od. 17. v. 1.Velox amoenum saepe LucretilemMutat Lyeo Faunus ——Siliusque Italicus, l. 13. v. 327.—— Pendenti similis Pan semper, et imoVix ulla inscribens terrae vestigia cornu.Quam ob causam Gronov. apud ingeniosissimum Nasonem Fast. l. 2. v. 286. pro, concitat ipse feras, quod Scaligero placuit, legit: concipit ipse fugas, i. e. φαντασιοῦται, imaginatur, et subito nec quid nec quare exilit discursatque: ita ludens ipse repentinos metus, quorum credebatur excitator. De eodem, apud Val. Flaccum Argonaut. l. 3. v. 56. habetur:Ludus et ille Deo, pavidum praesepibus aufertCum pecus et profugi sternunt dumeta iuvenci.Quâ superstitione abusus ille Geta, quem idem l. 6. introducit, Panis habitu, bigeum, et tum vanô ludibriô hostes territantem v. 530. et seqq.—— Pariterque inglorius ArmesFraude nova stabula et furtis adsuetus inultis.Depopulare greges, frontem cum cornibus auxitHispidus inque Dei latuit terrore Lycei, etc.Vide Ioh. Frid. Gronov. Observat. l. 4. c. 15. ut et paulo infra. In Arcadia autem potissimum cultus est antiquitus, unde Romam veneratio eius transiit, Panis Lycaei nomine apud illos insignis; a quibus Inuus quoque, vel, ut alii, Iunus appellatus est. De sacris eius, Lupercalia dictis, vide suô locô. Addi potest, apes quoque atque alvearia in eius fuisse tutela. Zonas Poeta Antholog. l. 1. c. 60. Epigr. 7.Ο῎φρα μελιςςόος, Πὰν ἐπικυψέλιος,Ut apum servator Pan subalvearius.Inter Semideos collocat Placidius ad v. 112. l. 6. Theb. Statianae. Quod Echûs seu soni repercussi esset inventor, ideo amore eius captus fingitur. Alcaeus.Πᾶνά με τὸν δυσέρωτα καὶ ἐξ ὑδάτων φύγεν Η᾿χὼ,Pana me amorem infelicem et ex aquis fugit Echo.Eiusdem Oraculum fuisse apud Pisas, refert Luctatius Placidius, ad v. 479. l. 3. Theb.—— —— Rusticus accola Pisae,Pana Lycaonia nocturnum exaudit in umbra.Et Templi idem meminit, l. 2. ad v. 206.—— —— Procul usque Lycaeos,Partheniosque super saltus.Fabulam eius eleganter interpretatur, Fr. Baco Verulamius l. de Sapientia Veter. Fortunius Licetus, (qui Deum Mercurium in aetate senili, sed virilitate satis excitatâ, currentem, ut apprehendat Deum Pana fugientem a facie subsequentis, cum verbis, Fortasse licebit, symbolum suum literarium fecit) de Gemmis Annularib. c. 140. etc. ex antiquis Macrob. Saturnal. l. 1. c. 22. Vide quoque Silium italicum, Bell. Pun. l. 13. Et omnium primo, ab Arcadibus, postquam in italiam venissent, sedibusque sub colle acceptis more patriô domicilia exaedificâssent, Themide iubente, in loco, quem Romani Lupercal nominabant, templum fuisse exstructum, ex Livio, Iustino, Plutarcho, aliisque docet Ioh. rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 20. Quo facit locus Dionysii l. 1. Erat tum spelunca sub tumulo magna, densô quercetô contecta, et sub petris profundi fonticuli, solumque rupibus contiguum, nemorosum ac frequentibus procerisque opacum arboribus. ibi arâ dicatâ Deo more partriô sacra fecerunt, quae nostrô quoque tempore faciunt Romani mense Februariô, post Brumam, nihil mutantes ex ritu pristino. Eundem cum Sole, apolline, ac Satane priscis fuisse, Georg. Hornius refert Histor. Philos. l. 1. c. 8. Cum enim hic nosset, inquit, Domini esse terram ac plenitudinem eius Psal. 24. v. 1. sub Panis schemate se hominibus colendum dedit: sub finem dein cap. ex fabula Panis ac Echûs, Philosophiae origines aperit. Primum Idololatriae institutorem Pana fuisse, Clem. Alexandr. Admonit. ad Graecos asserit, inquiens: Athenienses autem, ne quis esset quidem Pan, noverant, priusquam eis diceret Philippides. merito ergo Daemonum cultus, quem alicunde cepisset, fons fuit stolidi vitii. Quod evidentius constat ex Livio, Probo, Pomponio Laeto, Lactantio, Natali Mythologo, Gyraldo, coeterisque Classicis. Simonides hunc Satyrorum Principem ac Patrem Atheniensibus in bello navali opem tulisse, Medosque profligâsse, cecinit his verbis,Τὸν τραγόπουν ἐμὲ Πάνα τὸν Α῎ρκαδα, τὸν κατὰ Μήδων,Τὸν μετ᾿ Α᾿θηναίων ςτήσατο Μιλτιάδης.Arcada Capripedemque in Medos Pana locavitMe pro Cecropiis gloria Miltiadis.Hinc in bellis omnibus, magni momenti fuêre semper ab illo terro res, ut credebatur, hostibus in vecti: qua de re late pausan. in Phocicis, asserens Gallos, qui duce Arennô Delphos accesserant praedaturi, fugatos a Deo Pane terroribus immissis, confectosque vicissim mutuis ictibus; quod idem Hannibali quoque, ad urbis Romae moenia accedenti, contigisse, Sil. italicus in Punic. narrat loc. cit. Vide Fortun. Licetum, de Lucernis l. 6. c. 17. ubi Lucernam Minervae Galvanianam explicat, et de lampade, quâ Athenienses hoc suum Numen, inter alia, venerabantur, Cael. Rhodig. l. 11. Antiq. Lection. c. 27. uti de eius coronamento, ex pinu et ebulo, Car. Paschalium Coronar. l. 4. c. 2. et l. 6. c. 28. Inter Zeuxidis pictoris opera, Panis quoque mentio, apud Plin. l. 35. c. 9. Postea donare sua opera instituit, quod ea nullô satis dignô pretiô permutari posse diceres, sicut Alcumenem Agrigentinis, Pana Archelao. idem ex marmore Romae fuit, in Septis, cum Olympo et Chirone ac Achille, quos capitali satisdatione fama iudicavit dignos, apud eundem l. 36. c. 5. etc. Plura hanc in rem, inprimis de Panos parentibus, Panos Aegyptii aetate, caprina facie ac cruribus, facieitem rubra, vide apud G. I. Vossium de Idolol. l. 1. c. 8. 12. 16. 27. et l. 2. c. 74. et 99. uti de schemate, cum quo pingisolitus, infra voce Pantomimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.